- FICUS
- I.FICUSMauritaniae Caesar. opp. Anton.II.FICUSarbor et fructus. et quidem illa Plin. l. 15. c. 18. Amplissima est, quaedamque et pyris magnitudine aemula.Idem l. 12. c. 5. In India vero, ipsa se semper ferens, vastis diffunditur ramis: quorum imi adeo in terram curvantur, ut annuo spatio infigantur, novamque sibi propaginem faciant, circa parentem in orbem, quodam opere topiario. Intra sepem eam estivant pastores, opacam pariter et munitam vallo arboris, decorâ specie subterintuenti, proculve fornicato ambitu etc. Sub cuiusmodi arbore latuisse primos homines, et ex eius foliis consutis subligacula sibi fecisse, discim us ex Genes. c. 3. v. 6. coll. cum v. 7. ubi Scriptor sacer, Consutis, inquit, soliis ficus, fecêrunt sibi chagorot, h. e. praecinctoria. Cum enim latissima sint communi ficui folia, (ut apud eundem Plin. legimus l. 16. c. 24.) foliorum inprimis Indicae illius latitudo apta huic usui fuit, utpote peltae effigiem Amazonicae habens, Idem l. 12. c. cit. etc. Ceterum arboris huius lignum fragile, et invalidum et ad omnia ferme inutile est, unde homines molles, et nullius frugi, Theocrito et Aristophani, ἄνδρες σύκινοι, viri ficulnei dicuntur: et notus proverbio ficulneus Bacchus. Certe hic deaster e foliis ficulneis (quae propter scabritiem in cylistiis videntur locum habuisse) coronamentum sibi fecisse sicque currui insidens, quem leones trahebant, de Indis triumphasse; idem ramum ficulneum sepulchro Prosymni, in obscenae libidinis argumentum, imposuisse, legitur, apud Auctorem Etymologici in θρίαμβος, et Clementem Alex. exhort. ad Graec. cuius forte imitatione, famulas Latinorum, Nonis Caprotinis convivantes, κλάδοις συκῆςςκιαζομένας, ramis ficus inumbratas, i. e. coronatas, tradit Plutarch. Camillo. Sed et Macrob. Sat. l. 1. c. 7. auctor est, Cyrenenses, cum rem divinam Saturno faciunt, coronari ficis recentibus consuevisse, quam in rem vide Scholiastem Nicandri Alexipharm . voce θρίον, quod folium ficus proprie et Bacchi symbolum habitum est, Aristoph. Equit. Plutarch. de Iside et Osir. et C. Paschal. Coron. l. 1. c. 13. et l. 4. c. 2. nec non infra in voce Thria. Aptam tamen materiam scutis inde sumi, idem Plin. ait l. 16. c. 27. et 30. ad quem l. vide Dalechampii Notas, plura vero de hac arbore tenerrima, foliis apprime caducis praeditâ, at longe fertilissimâ, apud eundem passim, ut et apud Salmas. ad Solin. p. 1023. et seqq. qui etiam de Ficu Aegyptia, p. 459. de Cypria, p. 462. de Indica, p. 1015. de Ficu Romanorum sacra duplici, Ruminali viz. et Navia p. 1137. et seqq. varia habet. transeo ad fructum huius arboris, quem afranius, Cic. in Oeconomico, Columella in oraefat. a pomis distinguit, uti videre est apud eundem p. 596. Plin. tamen pomum vocat l. 15. c. 18. Supra omnia quiddam est, quo nihil mirabilius, tantam illam urbem (Carthaginem) -- unius pomi argumento eversam, quam historiam vide ibi: Graeci σῦκον, ad differentiam arboris, quam συκῆν apellant. Plin. l. 15. c. 19. in Ind. Hoc non maturescit nisi caprifici ministerio, sola enim ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur ficus, Vide hîc ubi de Caprifico et Culicibus. At sic ad maturitatem perductum, dulcissimi saporis est. Hinc notae Romanis Carica, Chiae, Cottana, Cauneae, quae inmassas conditae in sportulis iunceis afterebantur et in capsrs servabantur, uti diximus supra. Atque hae siccae seu siccatae erant: cuiusmodi ficus cum lauro populum Romae Kal. ian. sollenniter obtulisse, dicemus infra ubi deLauro, ac antiquitus edisse Athletas, infra itidem in voce Sagina: sed et ficum siccam et uvam, oleique et vini praemisse, Gallis primae in Italiam expeditioni occasionem praebuisse, Plin. habet l. 12. c. 1. Sed et cum recenti fico salis vice caseo vesci excogitatum esse, suo aevo, Plin. saepius laudatus ait l. 15. c. 18. quem locum explicat Salmas. ad Solin. p. 937. vide supra Caseus, et infra Iecur: uti de more ficorum granis replendi sacculos Athlerarum infra Sacculi. Hodie optimae notae ficus Fracassanes dici et contra nimium Aestatis fervorem maximo emolumento assumi, notat I. Spon. in descr. Corcyrae Ins. Itin. Part. 1. p. 126. etc. Vide quoque aliquid ubi de Saturno, et voce Veritas. De Lege Solonis, Ε᾿λαίαν δὲ καὶ συκῆν εννέα πόδας ἀπο τȏυ ἀλλοτρίου φυτεύειν, τὰ δὲ ἄλλα δένδρα πέντε πόδας, Oleam et ficum novum pedes longe ab alieno fundo serito; ceteras vero arbores pedes quinque: memoratâ Plutarch. in Solone, vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 5. tit. 1. ut et aliquid infra in voce Sycophantae. Nec omittendum, cum arbor haec plurimum det fumi, ad sontes fumo necandos ligna eius adhiberi olim consuevisse. Lucian. in Proteo, Τὸ τέλος δὲ καὶ τὸ κεφάλαιον χρὴ ζηλοῦν καὶ πυρὰν συνθέντα κορμῶν, συκίνων, ὠς ἔνι μάλιςα χλωρῶν, εναποπνιγῆναι τῷ καπνῷ, τὸ πῦρ γὰρ ἀυτὸ οὐ μόνον Η῾ρακλέους καὶ Α᾿σκληπιοῦ, ἀλλὰ καὶ τῶ ἱεροσύλων καὶ ἀνδροφόνων, οὓς ὁρᾶν ἐσὶν ἐκ καταδίκης ἀυτο πάχοντας. ὥςε ἄμεινον τὸ δια τοῦ καπνοῦ. Vide Casaub. ad Lamprid. in Alex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.